Rozmiar: 15909 bajtów

CCXLVI.

1360, Mai 10. Ottmachau.

Privileg des Bischofs Preczlaw von Breslau über die Kirche zu Baitzen.

In nomine domini amen. Nos Preczlaus dei gratia episcopus Wratislaviensis illos expedit, ut dignis prosequamur favoribus, quos vita laudabilis et grata religio deo redeunt plurimum commandatos. Ad perpetuam igitur rei memoriam noverint universi presentem litteram inspecturi, quod cum pridem, ut ecclesia parrochialis in villa Byczano nostre Wrat. diocesis, cuius quidem ecclesie ius patronatus ad religiosos viros . . abbatem et conventum monasterii Cameniczensis Cisterciensis ordinis dicte Wrat. diocesis ratione universitatis ville eiusdem, que est de proprietate dicti monasterii, pertinet, sicut pertinuit ab antiquo, eidem monasterio cum ipsius ecclesie proventibus pro largiori sustentatione fratrum degentium inibidem adiungeretur perpetuo, noster et honorabilium virorum fratrum nostrorum Wrat. capituli consensus legittime accessisset, prout super hoc iidem abbas et conventus nostras et dicti capituli Wrat. certo obtinent sub tenore, de bona tandem voluntate et expresso consensu discreti viri domini Petri de Zymerow moderni rectoris predicte ecclesie, qui etiam renuneciavit sponte, pure et simpliciter coram nobis ecclesie memorate, venerabilis vir, frater Andreas Fullschussil abbas modernus predicti monasterii suo totiusque conventus atque ipsius monasterii nominibus fructus, redditus et proventus pro vicario perpetuo, quam de suo ordine et religione in ecclesia predicta, ut animarum curam gereret, petivit institui taliter designavit, videlicet: primo duos mansos in Byczano et unum mansum in Altmannivilla et pullos ortorum; item missales annonas in Altmannivilla septem maldratas; item in Galnow quatuor maldratas, item in Pomiansdorf duas maldratas et duas mensuras. Item totam decimam campestrem ibidem in Pomiansdorf, item in Prokotinstein decimam campestrem, item in Galnow fertones decimales excepto allodio, quod monasterium colit pro se; item ligna in silva, que Byczan dicitur et sita est prope villam predictam in Byczano, pro usu dotis ecclesie cremandi, vicarius, qui pro tempore fuerit, succedere poterit ad sufficientiam, quotiens fuerit oportunum. Preterea quecunque oblationes fidelium et testamenta, que assignata rectori predicte ecclesie fuerint, ad eundem vicarium pertinebunt. Supplicans nobis prefatus abbas quibus supra nominibus, quatenus relictis huiusmodi redditibus apud dictam ecclesiam residuos quoslibet fructus, redditus et proventus prefato monasterio applicare et adiungere gratiosius dignaremus, nos itaque considerantes, quod vicarius, qui fuit pro tempore de huiusmodi fructibus relictis metsecundus poterit commode sustentari et supportare onera ecclesie, que incumbunt huiusmodi fructas et proventus superius designatos, volumus apud dictam ecclesiam in Byczano pro perpetuis temporibus pro futuro vicario permanere. Alios vero universos et singulos fructus, redditus et proventus in quibuscunque et ubicunque consistentes, utpote decimam campestrem in hiis villis monasterii, in Byczano, in Schrom et in Richenow et fertones decimales in Altmannivilla tota et censum ortorum et unum fertonem super uno manso in Slawatindorf, qui ab ecclesia in Byczano venditus fuit, qui omnes fructus ad ipsam ecclesiam hactenus pertinebant, usui predicti monasterii applicamus, adiungimus et appropriamus, ita tamen, quod quicunque erit vicarius ecclesie memorate, secum debeat habere socium monachum dicti ordinis, qui una cum eo curam gerat gregis dominici et si quis ceciderit, alium habeat sublevantem. Insuper quotiens ipsam ecclesiam post decessum aut cessionem fratris Theoderici quondam prioris dicti monasterii ad presentationem abbatis predicti per nos novissime de dicta ecclesia instituti, deinceps vacare contigerit, episcopus Wrat., qui fuerit pro tempore, aliquem fratrem ydoneum predicti monasterii et ordinis ad presentationem abbatis Camencensis ad regimen prefate ecclesie habebit assumere et eum de eadem ecclesia canonice investire, quem etiam sic investitum episcopo iure episcopali, kathedralico et lege diocesana, plenissime decernimus fore subiectum. Verum cum olim difficile fuerat, rectorem ecclesie in Byczano in singulis convocationibus archipresbyterum sedis Strelinensis, ad quam sedem hactenus pertinebat, sepius visitare, predictum vicarium ecclesie in Byczano, qui est aut qui pro tempore fuerit, propter loci distantiam ab obedientia eiusdem archipresbyteri Strelinensis eximimus et archipresbytero sedis Frankinsteinensis, qui proprior est obedientie, subicimus ordinaria potestate volentes et decernentes, quatenus ex nunc et inantea prefatus vicarius antedicto archipresbytero subesse debeat et eius licitis parere mandatis. In quorum omnium testimonium et evidenciam pleniorem presentes iussimus nostri sigilli munimine roborari. Actum et datum Othmuchow VI. Idus mensis Maii anno domini millesimo CCC° sexagesimo; presentibus honorabilibus viris et discretis: dominis Jacobo Augustini Legniczensi, Nicolao de Bythom Glogoviensi archidiaconis, Nicolao de Lemberg Othmuchoviensi, Alberto de Zator in Schosnicz, Petro de Loslavia in Rathebor plebanis; Gregorio succentore sancte Crucis Wrat. et Nicolao de Poznania plebano in Proczano ecclesiarum, curie nostre notariis, fidelibus testibus ad premissa.

Neisser Lagerbuch a. d. J. 1360-1393 (im Breslauer Staatsarchive) Fol. 78.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 10, Urkunden des Kloster Kamenz. Hrsg von Dr Paul Pfotenhauer, Breslau 1881.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów